Prophetia Jeremiae*

Caput 10: Versus 13

Nebulas.HIER.Quae noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant: Moyses quasi nubes loquebatur, qui dicebat,Exspectet terra, ut pluviam verba meaExod. 9.. Et Isaias:Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus estIsa. 1..Ab extremitatibus.Qui vult in vobis primus esse, sit omnium novissimus. Aliter enim nemo fit nubes.Fulgura in pluvias.ORIG.Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur, etc., usque ad Jeremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt.Et educit ventum de thesauris.ID.Venti qui terras perflant in thesauris Dei non sunt, etc., usque ad inde oritur ut alius sit sapiens, alius fidelis et hujusmodi.
(* Traductions européennes)